Ad Lectorem

Multiplici, grauique laborant Scriptores domestici ac exteri in primaeuis regni Hungariae limitibus monstrandis errore. Illos ii, veritate inconsulta ne, an opinionibus praeconceptis, vltra etiam, quam aequum sit, amant retrudere; eaque quae doctissimorum virorum studio in apricum deducta paene sunt, obscurando, aliis necessitatem quadamtenus illustrandi imponunt. Munere hoc prius, quam aetatem Caroli Roberti, qui eos parte nonnulla rectificauerat, vt dicunt, Lectorum gratia, qua licet breuitate, defungar.

 

Belae Regis Notarius [1]) s. 1. recensitis, qui Arpadi, primi Hungarorum Principis, virtute facti sunt, progressibus affirmat: Dux vero Zulta (Arpadi filius ac successor) fixit Hungariae metas: ex parte Graecorum vsque portam Wacil, et vsque ad terram Racy; ab occidente vsque ad mare, vbi est Spaletina ciuitas; ex parte Theutonicorum vsque ad pontem Guncil; – et ex 4parte Boëmorum fixit metas vsque fluuium Morva, sub tali conditione, vt Dux annuatim tributa persolueret Duci Hungariae; et eodem modo ex parte Polonorum vsque ad montem Tatur; sicut primo fecerat regni metam Borsu, filius Bunger.“ Hist. Duc. Hung. edit. Schwandtner. Cap. LVII. Ita ille; Scriptores praefati aliter. Quae Notarii Regis Belae fidei suffragentur, videamus.

 

I. Ex parte Theutonicorum: Regionem, quae a fluuio Anaso (Ens) vsque montis Commageni (Cetii, Kahlenberg) iuga, per apertos inter Kamp, ac Mark campos, in australi Danubii ripa, procurrit, diu Hunniam, Auariam veterem, item Bauariorum atque Marahanensium confinium dictam, a pluribus administratam aeuo Imperantium Carolingicorum Comitibus, Hungari crebris incursionibus lassatam, An. 907. monumentorum testimonio occuparunt: „Anno 907. Baiovariorum omnis exercitus ab Hungaris occiditur; et Liupuld, Dux eorum, Comites, atque Episcopi quam plurimi, illorumque superstitiosa superbia crudeliter occisa est.“ Annal Alemann. Cf. etiam Chron. S. Emeran. Cont. Regin. Chron. Salisburg. etc. „Primo mortis huius (Arnolfi Regis), natique eius ’ordinationis anno, permagno collecto exercitu (Hungari) Marauanorum gentem, quam virtutis eorum adminiculo Rex Arnulfus subdiderat, sibi vendicant; Bojoariorum etiam fines occupant, castra diruunt, Ecclesias consumunt; populos iugulant etc. Luitprand l. II. C. I. Ludouicus infans, Rex Germaniae, Burchardo, Passauiensi Episcopo, ad compensandum damnum, per Hungaros potissimae Dioecesis eius parti illatum, Dettingam confert. XVII Iunii 907. 5Hund. Metr. pag. 298. Idem Ludouicus Episcopo Eichstetensi munitiones contra Hungarorum incursiones erigendi facultatem largitur. Anno 908. Cod. Dipl. tom. VII. vol. I. p. 86. etc. „Deinde Francos orientales in confinio Franconiae et Bauariae multis millibus eorum caesis, ictibus sagittarum in turpem fugam conuerterunt, omnia bona eorum accipientes.“ Belae Reg. notarius Cap. LIV. „Cum venissent maximo numero in Bauariam, circa castrum Abach, allemannicus exercitus eos inuadit abrupto; quibus viriliter resistentibus, praelio confecto, Theutonici sagittis deuincuntur; vbi capitur Hertnidus de Suarchunburg, Imperatoris Mariscalcus, id est militiae suae princeps, et alii quam plures nobiles cum eodem, et licet inaestimabilem pecuniam pro redemtione eorum tradidissent, ante Ratisponam in signum positi, sagittis crudelissime, ciuibus in muro stantibus, et admirantibus, perforantur, et sic tandem ad propria reuertuntur cum victoria, et praeda maxima.“ Simon Keza p. 16.

 

Reiectis taliter Austriis e toto Auarum ac Marahanensium confinio, occasionem, iusque nactus est Princeps Zultan, limites regni ex parte Theutonicorum vsque pontem Guncil proferendi. Est autem Guncil vltra fluuium Anasum; cuius Doctissimus Jos. B. Hormayr ita meminit: „Wo auf den Trümmern eine Römische Burg sich erhoben, die iezt auch in Trümmern lag, in Gunczil, in Gunczenlech, Concillech, an dem recten Ufer unsers heutigen Kissing, war Bulchus-Feldherrn Sicz.“ Kl. Hist. Schriften. Herzog Luilpold. Anmerk. p. 12.

 

6A limitibus his nec ferali plaga ad Ottingam An. 913. accepta, nec clade omnium maxima ad Augustam Vindelicorum A. 955. perpessa sunt vltra Melkinense castrum (Erlaffum) repulsi; quod laudatus Hormayr sequentibus affirmat: „Kaiser Otto schritt vor der Hand noch nicht zur Wiedereroberung des verlohrnen Osten. Ja es scheint, die Lande an der Mur, Raab und Drau seyen früher wieder völlig deutsch, und in den bayerischen, oder Carentanischen Gauen-Verband, und Herzogs-ambacht wieder eingezogen worden, als die zwischen der Enns, und Erlaf, und dem Kahlengebirge.“ l. c. p. 15. Conradus sane Abbas Melkiensis palam asserit Castrum Medelik (Melk) Geysam potentissimum vsque annum 984. tenuisse: „Anno 984. Leopoldus (Babenbergensis, al. Generosus) terram hanc adiens, castrum munitissimum in monte nostro situm, corrupto nomine Medelik (Melk) vocatum, quod potentissimus homo nomine Gyzo (Geysa) tenebat, magna vi cepit, atque destruxit, ibique XII. Canonicos, ne videlicet aliqua in eo munitio restaurari possit, instituit.“ Concinit Aloldus, paene synchronus de eodem Leopoldo perhibens: „Medlicum, praecipuum Barbarorum nidum, cum multis et fortissimis militibus aggressus, grauiter eum locum impugnauit, et expugnauit feliciter, Vngaris expulsis et longe prouincia repulsis.“ Ad an. 979.

 

Reliquam Austriam a monte Commageno Principem Geysam retinuisse idem Aloldus testis est: „Interim tamen Osterrichiam, a maioribus suis ea maxima parte occupatam, non dimisit; sed constanter retinuit. Neque suos, ibi commorantes, 7prohibere valuit ab excursibus et praedis, ad quas, ad reliquam, adhuc terram australem, saepe quasi ex insidiis excurrerant.“ l. c. Quod et Diplomata comprobant: omnia enim haec donationes nonnisi possessionum vsque ad montem Commagenum sitarum concernunt. Cf. Hormayr l. c. p. 58. Ottoque III. Imp. Patrimonio Ecclesiae Patauiensis per Hungaros nouiter vastato immunitatibus collatis subuenit An. 985. Idem Otto Engelricho sub obligamine clausuram seu munitionem ad Traysinam contra Vngaros construendi, terras donauit.“ Vide Cod. Diplom. Tomo I.

 

Austriam cis montem Cetium adhuc tempore S. Stephani iuris Hungarici fuisse, colligitur e communi Chronicorum consensu: MS. certe Garstense ad an. 1042. dicit: Adalbertus Marchio, qui Marchiam orientalem Vngaris abstulit.“ „Henricus III. Imp. Anno 1042. autumno pro Petro contra Samuelem Abam Pannonias petens Heimenburg, et Brecisburg euertit.“ Contin. Hermanni. Item: A. 1043. Henricus iterum Pannonias petens ab Ovone, vix pactum impetrante, suscepta satisfactione obsides, munera, regnique vsque Lajthae fluuium partem accipiens, discessit.“ Otto Frising. S. Leopoldi filius, Henrici Jasimirgott frater, inquit: „Adalbertus, qui postmodum Marchiam orientalem, idest Pannoniam superiorem, Vngaris ereptam, Romano Imperio adiecit.“ Tota rectificatio limitum per eumdem Protoregem suscepta, partes Charentanas respexit, montemque in quo castrum Hornstein (Zorkeö) exstructum, limitem esse voluit. V. Dipl. A. 1347.

 

8Limites Hungariae vlteriores mutationes passi non sunt; sed manserunt inter fluuios Fischa ac Lajtha porro quoque fixi: Donatio sane Henrici IV. Imp. qua e tractu terrae inter fluuium Lajtha et Vertau, per Salomonem R. H. illegitime cesso, mansos 100. cum iure castrum limitaneum Mosonii erigendi contulerat, mansit irrita: Nam laudatus Otto Frinsingensis in vita Friderici II. terminos Hungariae et Austriae parte vna Lajtha fluuio definiuit: „In campo prope portam Moesiam (Moson) et fluuium Litahe, qui theutonica lingva Veyervelt, et Lervelt, quod nos vacantem campum dicere possumus, imperii Romani, et regni illius (Hungariae) limes est ex vno Danubii latere.“ Parte vero ab altera Leopoldus Gloriosus montibus Hartperg, et Sömmering circumscripsit: „Wir setzen auch daz zwischen dem Gemerk des Gerichts cze der Newenstadt, und des Hartperges, und des Semerings, und des Wasses Pyestink, und das ist Oesterreichs Gemerks, und des Ungarischen.

 

Eos proin, qui primaeuum limitem Hungariae, per Zultanum a parte Theotonicorum ad pontem Guncil fixum, Lajtham fluuium vsque (qui antiquitus Sár, aut Loponso, nunquam Guncil dictus est) aut ad riuulum Gyöngyös prope Ginsium ac Sabariam, retrahunt, manifeste falli oportet. Valetque Calesii hanc in rem obseruatio: Si Mellicium tamdiu subiectum Hungaris mansit, id aliter fieri vix potuit, quam vt Austriae eam partem, quae ad montem Cetium protenditur, sua sub potestate habuerint; alioquin Vngari per annos 35 (plures) vno castro inclusi, aut fame confici, aut imminuto sensim praesidiario milite 9ad extrema deduci dudum debuissent.“ Annal. Aust. P. I. p. 272.

 

Limitum Hungariae a parte Carentanorum, nemo Scriptorum, nec cel. B. Hormayr. qui de regione hac illustrata optime meruerat, meminit. Affirmat is, et quidem recte, Italiam Noricum, hoc vero Pannoniam inferiorem contigisse. „Petouione transis pontem, intras Pannoniam inferiorem“ ex Strabone. Ait: Carentaniam Carolingicam in se complexam fuisse, quidquid ad Orientem, et Austrum infra Bauariam a monte Commageno, qui regnum Australe clausit, per limites Hungariae ad littorale vsque Adriaticum decurrit“ l. c. p. 15. Docet dupplicem fuisse Carentaniae Marchionatum: Superiorem, non raro Marchiam etiam ad Rabam dictam, ad quam Styria superior, in qua hodie circuli Bruckensis, Graecensis, et Iudenburgensis, cum vrbibus praecipuis Pütten et Styra (quae subin regioni huic nomen dedit) pertinebant; et inferiorem, Vinidicam etiam, tum Transyluanam, iuxta Sauanam ac trans Drauanam Marchiam compellatam, in qua locus praecipuus Cillea, et nonnunquam etiam Petauia; ad quam circuli Marburgensis, Cilleiensis, ac pars quaedam Carnioliae censebantur. Exstincta domo Comitum de Mürczthal Ducatum hunc Carantaniae Comitibus de Sponheim-Ortenburg paruisse. Günthero de Hohenwart defuncto Ottocarum Comitem de Styria vtramque Marchiam vniuisse An. 1140. domus denique Babenbergersis Austriae testamentaria dispositione iuris factam fuisse.“ l. c.

 

Innuit tamen verbis supra § – laudatis partem Carentaniae ad Hungariam quoque pertinuisse. Eam scilicet primaeua Hungarorum fortuna vicibus 10iteratis obsessam tradunt Chronicon Luneburg. ad an. 900. Annalista Saxo ad an. 902. Arnolfusque Imp. Ratoldum, Sighardi filium, ad defendendos Carentaniae fines contra Hostium (Hungarorum) insultus Marchionem constituit, teste Eberspergensi ad An. 906. – „Posthac Carinthiam hostiliter adeuntes Hungari vltra castrum Leopach (Leoben ?) atrociter impugnarunt“ ait Chronicon Thuroczii P. II. C. XXVIII. „E Pannonia egressi vsque ad Rabam, et Rabniczam venerunt, Sclauorum et Pannoniorum gentes et regna vastauerunt, et eorum regiones occuparunt. Sed et Carinthinorum Moroanensium (ad Muram) fines crebris incursibus diripuerunt, praesidia subuerterunt, et regiones eorum possederunt, et vsque ad hodiernum diem, adiuuante Domino, potenter et pacifice posteritas eorum detinet.“ ait Belae Regis Not. cap. L.

 

Fines Carinthiae Austro-orientales, vbi loca Sonntag et Petau (circulo Marburgen.) a Hungaris medium vsque seculi XII. possessos, et intestino nonnisi filiorum Belae II. bello amissos fuisse, litterae Friderici Petauiensis euincunt: „Eapropter notum facimus tam praesentibus, quam futurae posteritatis fidelibus, quod Fridericus, Pater noster recolendae memoriae, pro remedio animae suae, ac progenitorum nostrorum, contulit Venerabili Domui hospitali S. Mariae Theutonicorum Ierosolymitan. proprietatem suam in Dominico (Sonntag) cum medietate decimae eiusdem terrae, eo tempore, cum praedictam terram, et inhabitatam, primo suae subiugauit potestati. Vnde nos saepe dicti Patris nostri volentes imitari vestigia“ Apud Eras. Frölich Dipl. Sacra Ducat. Styriae 11p. II. p. 207. „Praeterea, si amicitiam nostram nolueritis tepescere, sed potius roborare; Fridericum de Pethoua; et quemlibet alium, terram nostram perturbantem, grauiter corripere non differatis“ A. 1161. Geysa Cod. Dipl. tom. II. p. „Ducem (Austriae) reuocarunt Vngari, sub Andrea (II.) Rege, ac filio eius Bela, tam Styriam, quam Austriam ingressi; vt poenam sumerent de repudio Sophiae, cognatae; et quia Hungari semper cupiebant Styriae partem, olim longis retro temporibus sibi ereptam, recuperare.“ Peroldus ad an. 1233. apud Hanttaler Fast. Campilil. c. 1314. Cf. etiam Chron. Aust. ad an. 1189. ap. Pez. Script. rer. Aust. tom. I. p. 567.

 

II E parte Boëmorum fixit metas vsque ad fluuium Morua, sub tali conditione, vt Dux eorum annuatim tributa persolueret Duci Hungarorum.“ Eo prope tempore, quo Arnulfus Caesar Swentopolcho, Marahensium Duci, Bohemiam etiam subdiderat, factum hoc si referunt Historici. „Visa terrae Pannoniae pulchritudine, egressi Hungari Sclauorum et Pannonniorum gentes et regna vastarunt, et eorum regiones occupauerunt.“ C. L. Item: „Boëmi et omnes Nitrienses Sclaui, videntes audaciam Hungarorum, et percussiones sagittarum non ferentes, in ciuitatem Nitriam se incluserunt Hungari Nitriam fortiter expugnarunt, et propter hoc factum omnes nationes illius Patriae, et omnes Nobiles se subiugarunt sibi. – Hungari captis etiam eorum custodibus, iuerunt vsque fluuium Moroua, et firmatis obstaculis constituerunt terminos regni Hungarorum vsque ad Boronam et Saruwár.“ Cap. XXXVII. Belae regis Notarius.“ Leel Capitaneus Messianos Bohemicos 12de partibus Golgothae (Galgócz) expulit.“ Chronicon Thuroczii P. II. C. VII. Item: „Postquam Zatoplug per Hungaros est necatus et Hungari descenderunt in Pannoniam – anno septimo Morauiam et Bohemiam crudeliter spoliarunt, et cum victoria, treugiscum Duce Wratislao ordinatis, redierunt.“ Ibid. C. XXIII.

 

Hoc in argumento consentiunt etiam Scriptores exteri: Constantinus Porphyr. affirmat: „Magna Morauia, id est Schendoploci regio, omnino a Turcis vastata est, et ab ipsis iam obtinetur.“ C. de adm. Imp. XIII. Epis. Bauariae A. 900. litteris ad Ioannem PP. XI. queruntur: „Mojmarii vero Sclaui Hungarorum multitudinem ad se assumpserant, et eorum more capita suorum pseudo-christianorum penitus detonderunt, et super nos christianos immiserunt, atque ipsi superuenerunt. – In tota Pannonia nostra, maxima prouincia, tantum vna non apparet ecclesia.“ Cod. Dipl. Tom. I. p. 233.

 

Ast mox Principes Bohemiae, ex indigenis facti, quos inter Spignews, ac Wratislaus, postquam Germaniae Imp. An. 915. semet subiecissent, clientelares Hungarorum esse desierunt; limitibus regni permanentibus; quos S. Ladislaus rectificauit, ac Carolus Robertus sub Wenceslao Boëmo turbatos restaurauit. V. Dipl. Anni 1347.

 

III. Ex parte Polonorum, vsque montem Tatur, sicut primo fecerat regni metam Borsu, filius Bunger.“ Intelligitur hic mons Tatra cum Alpibus Carpaticis. Factum sic referunt Scriptores domestici: „Dum redicati fuissent Hungari communi consilio, et ammonitione omnium incolarum, missus est Borsu, filius Bunger, cum valida manu versus terram Polonorum, qui confinia regni conspiceret, 13et obstaculis confirmaret vsque ad montem Tatur – Borsu vero acceptis filiis incolarum in obsides et factis metis per montes Tatur reuersus est ad Ducem Arpad.“ Cap. XVIII. Item: „Ne aliquando Boëmii, vel Poloni possent intrare causa furti et rapinae in regnum Hungarorum – Borsu cum exercitibus suis vsque ad syluam Zouolon perrexit, et maximam munitionem de lapidibus fieri praecepit, quae nunc castrum Borssed-Zouolon vocatur.“ Cap. XXXIV. Belae regis Notarius.

 

Hoc quoque in hoc puncto consentientem habemus Constantinum in purpura genitum: „Turcae terram ad sedes collocandas quaerentes, Magnam Morauiam ingressi, incolas eius expulerunt, ibique sedes suas posuerunt tenentque etiam in hodiernum diem. – Chrobati ad montes Turcis adiacent. – Belochrobati, qui et Albi appellantur, vltra Turciam, – vltra Bagibariam (Babia-oriam) – habitant – Reliqui vero Chrobati versus Franciam commorantur. Parent autem Othoni Magno, Regi Franciae – Seruii etiam Albi vlteriora Turciae incolunt, vti et Belochrobati – Confines autem Turcis ad Septentrionem sunt Paczinacitae (in Moldauia et Valachia)“ de adm. Imp. Cap. XIII. XXX. XXXVIII.

 

Limites Hungariae inter Poloniam, ac Hungariam seculo adhuc XIV. ita signantur: iuxta antiquam limitationem, camporum et syluarum, et montium Districtus Podolinensis, et territorii Sandecensis – prout a terminis de Podolin, et villae Toperecs per summitates montium sursum progrediendo ad alpes niuium aquae, seu riuuli, versus Poloniam defluunt in Dunauetz, et in Poprad, et ab alia parte incipiendo a Poprad, de metis 14Ruspach prout riuuli a summitate montis, qui vulgariter Timpnicz dicitur versus Poloniam decurrunt in Poprad, eadem loca definitiua sententia Hungariae remanent“ V. Dipl. A. 1332. nro 288.

 

IV. Ex parte Graecorum, vsque ad portam Wacil, et vsque ad terram Racy.“ Terrarum has vsque oras occupatarum talem dat notitiam idem Belae regis Notarius: „Zuard et Cadusa cum omni exercitu suo, eleuatis vexillis signiferis, aquam Danubii transnauigarunt, et castrum Borons ceperunt, deinde ad castrum Scereducy Bandoucy (?) iuerunt. Tunc omnes incolae illius terrae (Bulgarorum et Macedonum) miserunt nuncios suos, cum donariis multis, vt sibi terram subiugarent, et filios suos obsides darent. Zuard et Cadusa paci fauentes, et dona et obsides eorum accipientes, eos quasi proprium suum populum in pace dimiserunt. Ipsi vero coeperunt equitare vltra portam Vacil, et castrum Regis ceperunt, deinde totam terram vsque ad Cleopatram ciuitatem sibi subiugarunt, et sub sua potestate habuerunt totam terram a ciuitate Durassu, vsque ad terram Rachy“ Belae regis Notar. C. XLIV.

 

Est autem porta Wacil, proprie Vasil, clausura S. Basilii, inter ciuitates Sardicam, Serdika, Straliczam Veterum, in finibus Bulgariae ac Sophiam modernorum, item Philippolim; porta etiam Traiana dicta, ad montem Haemum. Terra Rachy pars Seruiae ad Austro-orientem adiacet; vtraque ab vno Comite magno, Magno Comite Seruiae et Crassiae administrata. Nomen vtriusque occurrit in Descriptionibus itinerum Friderici II. Imp. quas Tageno Canonicus, er Ansbertus 15Clericus connotarunt. V. Bayern im Morgenlande, von Ios. von Hormayr p. 22. Tab. Acuth. p. 659.

 

In his quoque consentientem, vtcunque habemus Constantinum Porphyrogenetam, qui terram Seruiae notat, dicens: In loco autem, vbi nunc habitant, antiqua quaedam monumenta supersunt; inter quae pons Trajani Imperatoris (prope Vaskapu in Valachia) ad initia Turciae; et Belgrada quae trium dierum itinere ab ipso ponte distat; – Sirmium, quod Belgrada abest duorum dierum itinere; inde magna Morauia“ Cap. XL. Portam Wacil attingit: „Confines autem Turcis sunt orientem versus Bulgari“ inquiens. Cap. eodem.

 

V. Ab occidente (nempe spectata parte Graecorum) vsque ad mare, vbi est Spaletina ciuitas.“ Hoc sic enarrat idem Belae regis Notarius: Capitanei Lelu, Bulsu, atque Bothond (Seruia, ac Rascia subactis) egressi vsque ad mare peruenerunt, et omnes nationes patriae illius dominatui Arpád, Ducis Hungarorum, potenter et pacifice subiugauerunt; et ciuitatem Spalatensem ceperunt, et totam Croatiam, sibi subiugauerunt“ Cap. XLII.

 

Cum in limitibus Hungariae designandis fides Belae Notarii hucdum constiterit; praesumendum sane est, hoc quoque in puncto veritatem prodidisse. Hac certe, nec alia causa, Mircimirus, qui Croatiae, ac Dalmatiae id temporis praeerat, epocham Franciae regium, quod pater ipsius Tirpimirus factitauit, suis diplomatibus neutiquam praeposuerat; quia ab eorum iugo per Hungaros exemtus, his dein fiduciali iure obstringebatur. V. Dipl. in cod. nostro Tom. I. Nec alia fuit causa, quod Hungari, 16quum arma victricia, late per Germaniam, Galliam, Italiam, Graeciam circumferrent, a Croatis Sclauisque Dalmatiae semper abstinuerint; quam quod hos suis alioquin iuribus obnoxios habuerint.

 

Diu Reges Croatiae ac Dalmatiae, regno Hungariae clientelares mansisse, testimonio Archidiaconi de Guerche comprobatur: „Dum sanctum totius Pannoniae regem cum exercitu petiisset Conradus Imperator, Croatiae Rex Crescimirus S. Stephanum adiuuit, et XVI. kalendas Septembris victoriam habuerant.“ inquit ille ap. Kerchelich. Not. pr. p. 102.

 

Nec obstat dictum Andreae II. in Diplomate, quo iura Ecclesiae Zagrabiensis confirmat, sic sonans: „Quum Sanctus Rex Ladislaus primus transiuerat Drauae fluuium, et partes sibi Sclauonicas regno primum occupauit adiecto“ Cod. Dipl. Tom. III. Nam huic tam Constantini Porphyr. auctoritas repugnat dicentis: Et habitant quidem Turcae etiam vlterius inter Danubium et Sauum fluuios.“ Cap. XIII. Contradicit etiam S. Stephanus diplomate anni 1009. possessiones suas etiam in Sclauoniam extendens: ad Kwarok sicut incipiens a Danubyo super fluuium Zauum terminatur“ Cod. Dipl. Tom. I. Item Andreas R. H. qui diplomate anni 1055. dicit: rogauit etiam gratiam Dominorum suorum gloriosissimi Andreae Regis, et optimi Ducis Adalberti, Rado Palatinus, vt monasterium suum Sancti Demetry super Zauam fluuium, quod multis bellicis laboribus cum tota prouincia illa sancte coronae rectificauit, et iterum acquisiuit, Sancto Petro Quinqueecclesiensi subderetur.“ Ibid. Repugnat testimonium Archi-Diaconi de Guerche loquentis: „Andreas Rex, stabilito sibi regno, 17de recuperandis regni iuribus sollicitus, Adalbertum fratrem Ducem Sclauoniae fecit, Radus autem Palatinum Regni; isti regem Croatiae coarctarunt, et Sclauoniam ad veteres Zettinae fluenti metas reduxerunt“ Apud Kerchelich Not. pr. p. 102. Dandulo item perhibenti: Andreas interim Hungariae Rex Dalmatinos continue infestans, aliquos tandem ad deditionem coëgit“ Apud Murat. Tom. XII. p. 239. Verba proin Andreae aut sic sunt sumenda: S. Ladislaum Croatiam, et Dalmatiam, post defectionem, primum recuperasse, aut erroris condemnanda.

Plura Historicis nostris dicenda in spartam gloriae relinquo.


[1] Aetatem Belae regis Notarii Cel. Ios. L. B. Hormayr rite figit dicens: Der Notar König Bela’s, mit den ältesten einheimischen Chroniken Böhmens und Russlands, mit dem Prager Domherrn Cosmas, und mit Nestor, Mönch im Peczerischen Kloster zu Kiew, in dieselbe Epoche fällt.“ Herczog Liupold Amm. p. 2. Cf. Tudom. Gyûjt. A. 1828. Ter. VI. p. 83. sqq.

 

A Magyar Országos Levéltár adatbázisai